라틴어 문장 검색

nunc arma habitumque Dianae induitur digitisque attemptat mollibus arcum, nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva, implet et ingentem clipeum gestare laborat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:128)
siquidem ludis, quos primos consecrato[s] ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:2)
exortus crinitae stellae, quam cometen uocant, tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:2)
stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:2)
nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:2)
luciferas crinita faces, hebet Areas et ingens Iuppiter;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 393:1)
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:24)
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 36:2)
Crinitae Line paedagoge turbae, Rerum quem dominum vocat suarum Et credit cui+ Postumilla dives Gemmas, aurea, vina, concubinos:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIX1)
crinitus iopas aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7406)
cometae sanguinei lugubre rubent pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2721)
diri cometae crinitae, pessimae, quia sunt et bonae, ut docuimus in Aeneide, factae ex Iove vel Venere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4881)
Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:3)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION